- AUGUSTALIA
- AUGUSTALIAdicebatur dies reditus Augusti Romam, rebus in Sicilia, Graecia, Asia, Syria ac Parthia compositis, de quo sic Dio l. 54. ad annum 735. Ob reditum Augusti, ac propter ea, quae absens egisset, multa ac veria in honorem eius decreta sunt, quorum ille nihil accepit, nisi quod Fortunae reduci aram consecrari, diemque sui reditus inter serias referri, et Augustalia dici passus est.His feriis ludi etiam peragebantur, dicti Augustales, de quibus sic idem l. 56. Decretum porro est, ne qua eius imago ullo in funere ferretur, ut natalitiis eius ludis Consules, quemadmodum Martis fieri solitum, praemia certaminum proponerentur. Augustalia Tribuni Pleb. tamquam sacri celebrarent. Iique onmia reliqua, eo quô consueverant fieri, more peregerunt: veste triumphali ludis Circensibus usi: currum tamen non conscenderunt. Praeter haec in palatio Livia peculiares ludos in honorem Augusti fecit, qui ipsi quoque secundô locôab Imperatoribus perhibentur. De iisdem Tacitus Annal. l. 1. c. 15. Tribuni plebei petivêre, ut propriô sumptu ederent ludos, qui de nomine Augusti fastis additi, Augustales vocarentur: sed decreta pecunia ex aerario, etc. Incidebant autem hi ludi in 4. Idus Octobr. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 14.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.